- ORDINES Alti
- ORDINES Altiapud Senecam, de Constantia Sapientis, c. ult. Quo quisque genere honestior, famâ, patrimoniô est, hôc se fortius gerat, memor in prima acie altos ordines stare: iidem cum primorum ordinum ductoribus sunt. Nempe e. g. prima legionum cohors, decem centurias habebat, totidemque Centuriones, quos posterior aetas Centenarios dixit. Ab hac prima cohorte, cum pugnandum erat, prima acies incipiebat ordinari; in qua primipilus non unam tantum centuriam, sed quatuor gubernabat et aquilae praeerat, ut refert Vegetius. Primus hastatus duas, princeps unam ac semis, secundum eundem. Qui olim primi ordines dicebantur, et primorum ordinum ductores, et principes Centurionum et alii Ordines Senecae: quos a Centurionibus distinguit Frontinus l. 1. c. 10. Imperavit Tribunis et primis Ordinibus et Centurionibus. Hi enim ante aquilam in praelio stantes, in prima acie pugnabant: cum coeteri Centuriones, iuxta suam quamque centuriam pugnarent: qua de re plura apud Salmas. Not. ad Vopisc. in Vita Bonosi. c. 14. Coeterum Ordines militares iam in bello Thebano vetustissimo observatos fuisse, discimus ex Aeschylo, Seneca, aliisque Poetis. Quos sequutus Stat. Theb. l. 5. v. 7.Dispositi in turmas rursus, legemque severiOrdinis, ut cuique ante locus, ductorque monenturInstaurare vias ——Quos tamen alii ad Palamedem postea, sub belli Troiani tempora, inventorem referunt. Sed refutat hanc sententiam Alcidamas Rhetor, Nestorem iam Centauris bellum inferentem sic dispositô exercitu rem gessisse asseverans, Declam. Ulyssis contra Palamedem. Ibi enim Nestorem in Pirithoi nuptiis, cum Lapithis, conflixisse εν φάλαγγι καὶ εν τάξει. Mnestheumque primum κοσμῆσαι τάξεις, καὶ λόχους καὶ φαλάγγας συςτῆσαι docet, bellô Eumolpi, contra Athenienses etc. Vide Barthium ad Stat. d. l. ubi initia et progressus rei variis et hominibus et temporibus adscribendos censet, conciliatis sic Veter. sententiis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.